DIETRICHSTENIA

DIETRICHSTENIA
DIETRICHSTENIA
Familia Germaniae illustris: in qua mentio alicuius Ruperti a Dietrichstein, iam circa A. C. 1088. ab Ottone vero II. Domino de Ditrichstein continuâ successione genealogia ostendi potest. Praecipua familiae divisio superiori saeculo facta est, in Pancratri filiis, Francisco et Sigismundo, e quorum utroque multa progenies derivatur: qui Principum partim, (hi a Sigismundo descendunt) partim Comitum et Baronum titulis insignes sunt. Et quidem Principalem lineam quod attinet, praefatus Sigismundus, qui obiit A. C. 1538. ex Barbara a Rothal, genuit Adamum, Patrem, ex Margareta de Cardona, Sigismundi Comitis Dietrichstenii: quô, et Iohannâ de Scala, genitus Maximilianns Princeps Dietrichstenius, obiit A. C. 1655. ex Anna Maria Liechtenstenia susceptis, Annâ Franciscâ (ux. Walteri Com. de Lesle) Iohannâ Beatrice (ux. Caroli Princ. Liechtenstenii) Eleonarâ (ux. Wilhelmi Com. de Kaunitz) Mariâ Annâ Caeciliâ, Franciscâ Antoniâ, quae ambae exstinctae; Mariâ Clarâ (ux. Friderici Com. Trautmansdorfii) Ferdinando (cui obtigit uxor Maria Elisabetha, fil. Ioh. Antonii Princ. Eggenbergii) Maximiliano, Margaretâ et Carolo, qui obiit. Vide Phil. Iac. Spener. Theat. Nobil. Europ. tom. II. p. 72. Ex altera vero uxore Sophia Agnete, Com. Mansfeldia, suscepit idem Maximilian. Francisc. Anton. Mariam. Theresiam, (ux. Caroli Adami Com. Mansfeldii, exstinctam) Ioseph. qui obiit, Philipp. Sigismund. et Sophiam. Idem tom. III. p. 88. Francisci autem praefati posteros quod attinet, is ex Barbara ab Erolzheim genuit Leonard. quo et Luciâ de Lindeck natus Seifridus de Dietrichstein; Pater fuit ex Ursula de Hegersdorf Ersami de Dietrichstein; cuius ex Iuliana Wagnia de Wagensperg, fil. Sigismund. Ludovic. de Dietrichstein, genuit ex Anna de Meckau, Sigismund. Francisc. et Siegfrid. Comites Dietrichstenios. Vide eundem tom. III. p. 16. et utroque Indic.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”